Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Meritoque dicit: concupiuit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore. quod utique non facit nisi liber a uinculis, non solum a uinculis sollicitudinis saecularis, sed etiam a uinculis caritatis humanae. uincula conplura sunt in hoc saeculo: uincula sunt desideria uiuendi, uincula sunt oblectamenta uoluptatum, uincula sunt honorum, uincula coniugii. denique dicit tibi bonus magister: solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem.

nec tamen peccat qui morem acceperit, sed innectit sibi uincula mentis, quia sollicitus est quomodo placeat uxori — beatior esset, si deo soli placere desideraret -, carnis autem, quia ligatus est qui sui non habeat corporis potestatem. ergo quia mandatum dei est, quod legis oraculo et apostolico sermone depromptum est, ne quis uxorem diuitias honorem necessitudines deo praeferat, qui autem praetulerit, fit obnoxius iudiciis dei, ideo prius poposcit, ne abscondat ab eo deus mandata sua. qui enim mandata cognouerit et custodierit, non refugit iudicia diuina, sed desiderat meritoque tamquam reuelatis sibi mandatis ait: \'concupiui desiderare iudicia tua in omni tempore-.