Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Primus itaque uersus est: uide d e humilit at em meam et erue me, quoniam legem e m tuam non sum oblitus. fortasse dicat aliquis: \'gloriatur de se propheta\'. etsi gloriatur, gloriatur in infirmitatibus suis, in quibus et apostolus gloriatur dicens: gloriabor i n infirmitatibus meis, alius in diuitiis, alius in titulis nobilitatis ac prosapiae suae, alius in administrationibus et honoribus gloriatur: iustus in humilitate gloriatur;

bona enim gloria Christo esse subiectum. ut scias autem, quia non iactare [*](5*Gen. 25, 23 16*Matth. 11, 12 22*Ps. 118, 153 26 II Oor. 12, 5 ) [*]( 1 est (tras. P) rogatus MNP 3 gentrationis] add. suae Ta insigne] add. et 0 4 iactare Ov luctare APmlB Iuctari eel. a 7 superauit Pml 10 accepit senioris av 12 primatum MTa quos] quod AGMPR quem Tm2a habuit Tav 14 conlessione] concessione v, add. fraterna Oav fortn MNa 17 cogetur ANPml Rml 19 furatur] fu(lac-)est A futura est Rm1 furata est Rm2 quoniam] quo A dictum om-ANR littera bae eius 0 22 est] add. IP 29 iactare non av )

449
se cupiat, sed domini in se gratiam prouocare, alibi idem propheta ait: uide humilitatem meam et laborem meum. ergo quasi is, qui humiliauerit cor suum, quasi is, qui plurimum laborauerit. ibi sibi dimitti peccata desiderat, hic erui se precatur.

Constitue aliquem sacerdotem pro ministri salute sollicitum quem probatum aduertat deo, aliquem patrem pro filio in aegritudine constituto graui, aliquam feminam uel pro filio uel pro uiro maestam orationibus incubantem, fundentem uberes lacrimas noctibus ac diebus, humiliantem se ac sternentem solo, multiplicantem ieiunia et, quod his grauius est, mentis atque animi dolore confectam, morbi ac periculi dilatione torpentem dicere ad dominum: uide humilitatem meam et erue me.