Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quamuis infirmus aliquis sit, pauper, ignobilis, tamen, si non se extollat et praeferat, ipsa se humilitate commendat. sit aliquis praediues et nobilis: idem, si nobilitatem generis et diuitias suas iactet, insolentia sui uilis est. sit aliquis facundus et fortis, qui tumore facundiae ac uirtutis elatus plurimum sibi adroget: nonne ei propter uerecundiam et insipiens plerumque et inualidus antefertur.

denique Pharisaeus in euangelio, cum abstemius et parcus esset alieni. liberalis sui, non refugus ieiunii, ut ipse dicebat, tamen propter iaetantiam etiam illa quae habere poterat amisit; nihil ei tot genera uirtutum uno uitio decolorata prodesse potuerunt. publicanus; qui nihil enumerare poterat quod posset probari. propter humilitatem tamen iustificatus magis quam ille Pharisaeus descendit e teniplo, secundum quod scriptum est in propheta, quia h umiles spiritu saluabit.

Hoc autem esse caput, quod haec littera exprimat, euidenter etiam in Hieremiae Threnis docemur; nam praelata hac littera ait propheta: spiritus ante faciem nostram christus dominus, sub umbra eius in gentibus uiuemus. hoc ergo caput uere est quod omnium caput est.