Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Numquid, si quis ostia domus suae claudat, solis est culpa, quod non inluminat domum eius ? ergo si quis peccatorum suorum repagulis obserandam mentem propriam iudicauerit et uerbi a se splendorem stultus auertat ac sibi inferat insipientiae caecitatem,

causari poterit, quod sol iustitiae noluerit intrare, aut infirmitateni luminis caelestis arguere ? pulsat ianuam tuam dei uerbum. s i quis mihi aperuerit, inquit, intrabo. si quis ergo non aperuerit, numquid non ingredientis et non magis non aperientis est culpa? nihil quidem deo est obseratum, nihil clausum aeterno lumini, sed portas malitiae dedignatur aperire, conclauia non uult penetrare nequitiae. [*]( 4 cf. Matth. 5, 45 10 cf. Mal. 4, 2 14 cf. Matth. 6, 22 22*Apoc. 3, 20 ) [*]( 1 ergo] enim 0 anima APmlR 2 diffusa Rm2 diffuse eet. av, coтrexi 3 potestatis Mm20 potestas APm1R potestate a potestates cet. v 7 diuersetnr GMN0Rm2av 8 aspicere] add. quia Rm2 alt. in cm. R 9 esse tuas igitur iili aperi fenestras Ov 12 oculis Pm2 fuerit mentis NPav poterisj add. eam a 13 grauabat Rtnl cumfasam NTml cum confusam Tm2a ferim A, om.O 14 eoneitabit O 17 hostia NR 18 illuminet Ov eius] suam O 19 obserendam GRml 20 auerterit Pm2 Rm2 21 uoloerit PmlR 23 inquit aperuerit AR inquid M 24 apperuit M numquit P 26 dedi- gnatns Pml )

443