Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
ubi isti fontes, ibi ascensio animarum. denique Salim interpretati sunt ipsum ascendentem; ille enim uere ascendit qui propria peccata deponit. [*]( 1*Cant. 5, 12 7*Cant. 8, 5 9 Cant. 1. 5 (4) 12 cf. Ps. 41. 2 13*Ps. 41, 3 15*Ioh. 1,16 17 cf. loh. 3. 2:3 18 cf. Ex. 15, 27 (legebal Ʃαλειμ pro Alλειμ) 22*Ps. 67, 27 ) [*]( 2 sedentis AGXOPRmlav 5 deferunt] add. ut v induant v, om-0 7 nirtutes] add. et potestates Ov 8 haec] ista 0 11 ut] unde NTa 12 poterit GM aquas has 0 13 sitit] sitiuit v dixit Mv sitiuit] sitit GMml 14 sedit AR 15 et ideo--dicit MNOv unde APRTa, om.G 18 enom 0 Ennon av saalim Pa erat om O 19 pr. et om.GMmlv 20 testamento om.M 21 patriarchas] add. et ANOv 22in ecciesiis benedicite 0 deum om.GMN PRa 23 israhel P quieumque] add. Christi Ov 26 saalim a )
Nec uilia tibi ista uideantur animalia. denique audi, quae de his sanctus loquatur spiritus: capillamentum tuum ut grex tonsarum quae reuelatae sunt a monte Galaad. dentes tui ut grex tonsarum quae ascenderunt de lauacro. uides quod in altis grex iste pascitur. audis in monte. itaque ubi aliis praecipitia, ibi capris nullum periculum, ubi aliis periculum, ibi gregis huius alimentum. ibi cibus dulcior, ibi fructus electior.
spectantur a pastoribus suis dumosa de rupe pendentes, ubi luporum incursus esse non possunt, ubi fecundae arbores fructum integrum subministrant. cernere licet uberi lacte distentas super teneram subolem materna pietate sollicitas. ideo elegit eas sanctus spiritus quibus coetum uenerabilis ecclesiae conpararet.