Expositio Psalmi CXVIII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
sine dolo credunt et puram fidem deferunt, inmaculatam induunt gratiam. ideo candida sponsa ascendit ad Christum, quia in lacte baptizata est. ideo mirantur eam uirtutes dicentes: quae est haec quae ascendit dealbata ? ante paululum dicebat: nigra sum. nunc dealbata cernitur et ascendit ad caelum et innixa dei uerbo alta iam penetrat. nec inmerito illic aquarum abundantia. ubi Christus. ut mens humana repleri cupiat. has sitit aquas ceruus, quas cum biberit sitire non possit. has aquas sitit propheta, cum dicit: sitiuit in te anima mea.
sedet ergo Christus super abundantiam aquarum et super plenitudinem. et ideo qui baptizatur in lacte dicit: et nos omnes de plentudine eius accepimus. unde et oculus suppliciorum non alienus est ab ecclesia. quia, etsi baptizabat Iohannes in Aenon. baptizabat iuxta Salim, ubi erat aquarum abundantia et duodecim fontes et septuaginta palmarum arbores.
Hos fontes habet ecclesia. hoc est in ueteri testamento duodecim patriarchas, in nouo duodecim apostolos. ideoque dictum est: in ecclesia benedicamus dominum deum de fontibus Israel. his fontibus ante perfunditur quicumque mysteria sacrosancta consequitur; isti enim fontes ex aeterno fonte manantes toto orbe fluxerunt.