Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quemcumque ergo in uitiorum suorum possessione reppererit, tamquam obnoxium suo iuri uindicabit. adulterium quis facit. luxuriam exercet, aliena diripit: portio diaboli est. pudicus autem et continens et misericors Christi portio est. Christi ergo seruum sibi non potest uindicare. nisi forte lapsum in uitia [*](4 cf. Ioh. 12, 31. Eph. 2. 2 10 ef. Gen. 4, 3 sqq. 13 I Cor. 7, 5 16*1 Tim. 6, 9 18*Col. 3. 5 ) [*]( 2 humilitate O predicando M 5 excitatis JJNTa 6 flamma A 8 luxoriae Aeml odia AMav 9 studium Ov studia a 10 processu nec] processum in Jf germanitatis potuit av 12 de] dum de AR 14 uos] add. inquiens Ta sathanas Oa. om.u continentiam Å 16 Paulo dicente 0 17 pr. et] add. in Aav 18 igitur Na 21 idololatria Mv 24 repperit NP reperit 0 )[*](Ųf.A) [*](25 uindicabit—p. 361, 20 iustitiae tuae desunf in A uindicat OR-v quisquis Mm2 qui a 26 luxoriam Rm 1 28 illapsum Ov deprehendjt a )

359
deprehenderit. ne tum quidem uindicat, sed tamquam suum sibi tradi postulat.

lUeo ergo dicit Dauid: feci iudicium et iustitiam, non ut adroget, sed excuset, ne quasi peccator deseratur a Christo. exemplo sit nobis apostolica lectio, quam ob rem unusquisque tradatur. illum enim qui uxorem patris habuit, quia sic operatus est, tradidit satanae, ut dicit, apostolus. non ergo esset traditus, nisi diaboli opera fecisset.

unde non inmerito recusat propheta nocentibus tradi. qui allegat non diaboli opera se fecisse, sed Christi. Christus enim dicit: iudicate pupillo e t iustificate uiduam. hoc est ergo feci iudicium et iustitiam: in iudicio non contempsi pauperem. non oppressi uiduam, personam diuitis non recepi, in omnibus operibus iustitiam reseruaui.