Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Scit enim auctorem esse principem mundi omnium delictorum. ipse indiuiduos proximorum irarum stimulis excitatos scindit affectus, ipse flammam accendit libidinis, ipse adolet auaritiae cupiditates, ut quo plus rapuerimus amplius requiramus,

ipse suggerit et ministrat fomenta luxuriae, ipse odio exasperat et inmodicae studio ambitionis inflammat. quod uitium blandum in exordio, saeuum in processu nec fraternae potuit germanitatis contemplatione reuocari: dum dolet sibi gratiae caelestis ambitor fratrem esse praelatum, de sacrificio processit ad parricidium. auctorem igitur incontinentiae diabolum esse apostolus docet: n e

temptet uos satanas propter incontinentiam uestram. incentorem quoque auaritiae ipsum esse legimus dicente Paulo: qui uolunt diuites fieri inc-idunt in temptationem et laqueum diaboli, et alibi: mortificate ergo membra uestra quae sunt super terram, fornicationem, inmunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et auaritiam quae est idolatria. in his enim diaboli uoluntatem facimus et exsequimur potestatem, qui per carnis istius desideria incentiuum suae fraudis operatur.