Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

est, hoc est caput eius lex mortua est, obseruatio uidelicet legis, euacuata est legis littera, spiritalis eius intellectus adstruitur. huius commotionis meminit Dauid in quadragesimo tertio psalmo dicens: posuisti nos in parabolam gentibus, commotionem capitis in populis, eo quod a lege in euangelium sit facta commotio quasi transitus quidam. in uicesimo autem et primo psalmo, in quo totius prophetatur series passionis, sic habet: omnes qui conspiciebant me aspernabantur me et locuti sunt labiis et mouerunt caput. sperauit in domino, eripiat eum; saluum faciat eum, quoniam uult eum. mouerunt ergo legem quae inmobilis uidebatur et finis legis Christus intrauit.

Qui mouerant capita Pharisaei fuerunt, id est a ueritate diuisi, unde et in ueritatem non crediderunt. sed et sic potest accipi: mouerunt caput suum Christum qui in sua uenerat, sed mouerunt eum, quia sui eum non receperunt. mouerunt autem dicentes: tolle tolle, crucifige eum. et mouerunt caput suum qui onera sua mouere nolebant, cum ligarent onera grauia et aliis in-

ponerent, ipsi autem digito, inquit, ea mouere nolunt. quod est mysticum, quia corporalis ritus obseruationem numquam mutare uoluerunt et introducere intellectum spiritalem. digitum pro spiritu legimus, ut lex digito dei scripta est, et ideo lex [*]( 2 cf. Deut. 25, 5 8*Ps. 43, 15 12*Ps.21,&-9 16 cf. Rom. 10,4 19 cl Ioh. 1,11 21 Ioh. 19,15 23*Matth. 23, 4 26 cf. Deut 9,10 cf. Rom. 7,14 ) [*]( 1 interpretati] add. sunt GJINPR ritu] ritui R 2 fratris GMT defuncto P ritns] ritu Tm2a ueteres Pm2 ueteri Tm2a eoangelico AR 3 noluerunt N 4 sinagogae AMNPR 6 est om.0 spiritualis MN 7 XLIII AGMmlNOa 10 XX MP 11 psalmo em.M quo] add. et a habetur Ta 16 et] add. ideo Ov 17 mouenmt AGv farisei AMR fuerint Rml 19 mouerunt—uenerat om. codd. praeter O sed] et Mm2 21 capud M capta sua a 22 honera NRm2 23 inquit dieito R 26 digitum] add. enim Oav )

335
spiritalis est. noluerunt ergo onera sua mouere, quae sunt grauia, et leue Christi iugum atque onus eius suaue suscipere.