Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quae est autem corona gloriae nisi ecclesia, quae caput suum Christum coronat ? quae iucunditas uniuersae terrae nisi domus populi christiani, aula sanctorum, de quibus scriptum est: in omnem terram exiuit sonus eorum e. in fines [*]( 2 cf. Matth. 11, 29 5*Ioh. 11, 50 10*Ps. 43,15 l2*Pa,43,12 13 cf. Rom. 11,5 20*Thren. 2, 15 24 cf. I Tliess. 2, 19 25.26 cf. Thren. 2,15 27 Ps. 18, 5 ) [*]( 3 redimet GmlRml 5 sinagogae AR 7 et om. GMNP ipsum ABR 9 eoacoato GPR qaeremns 0 11 in om.M 12 ia om.GmlR 16 uel] nt MN admonemtir 0 17 cogaouit magis av 18 quando] quoaiaxn 0 20 dicit Rm2 Inquit del. Rm2 haec est inquit a 21 iocunditas GNOPRa 22 spiri- tBalia MN m aU. qui Rml 26 coronatur Mml iocunditas NOPRa )

336
orbis terrae uerba eorum? ergo quia corona gloriae est ecclesia, ideo dicitur in Canticis: egredimini et uidete regem Salomonem ir corona qua coronauit

eum mater eius in die sponsalium eius et in die iucunditatis cordis eius. ad animas dicitur, ut e gurgustiis et claustris exeant corporalibus, extra corporis cogitationes exeant, egrediantur a cupiditatibus et a curis et a ceteris carnis istius affectibus et lubricis passionibus, supra mundum ascendant,

de hoc mundo exeant, Christo occurrant, paratae adsint facibus ardentibus relucentes. quasi angeli Christi haec loquuntur: \'non potestis uidere claritatem eius et gloriam eius, nisi egrediamini humanae fragilitatis curps, filiae Hierusalem\', quasi dicant: \'quid uiuentem