Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Bonus amictus aeternitas uitae. hoc pallium sponsae custodes uoluerunt auferre murorum, quo primus homo fuerat exutus; sed anima deo deuota quaesitum diu tenendo et non dimittendo dilectum pretioso caritatis diuinae se uestiuit inuolucro. beati igitur qui tali pallio uestiuntur et amictum huiusmodi legis obseruatione

meruerunt, quia non sunt legis obliti, sed quae erant legis operati sunt; nam qui praeter legem agit, legis oblitus est. et ideo haec anima candida ascendit e terris, quia fulget amicta ueste sapientiae, [*](5 cf. Prou. 3,16 6 cf. Matth. 8, 20 7 cf. II Cor. 8, 9 10*Ioh. 7, 23 15 cf. Prou. 3,16 19 cf. Cant. 5, 7 ) [*](3 quae] qua NOv 5 capud M sunt diuitiae Nav 6 mulcent MOPR mulcet N solatio codd.av est N 9 pr. ut om.O portionem OP ali. ut om.GO, add. in OP uniuersum GOPm2 uniuersam Rml humanum GMtnl humani Rml genus GMml 10 indignamini a qui AORml 11 feci] add. in NPRm2av 13 beatitadinis] longitudinis NT 14 totum] add. longitudinis 31 quo scripsi quod AMNOPRTa ut v, am.G longitudine AGMN 16 accepit AGMR 17 et om.NOT aetemitatis et M 18 IoQ gitudinis NT 19 aetemitatis a pallium] add. caelestis a 20 murorum uoluerunt anierre av 22 inlectum N praetioea R sese Rml 25 propterO ait Rml 26 e] de Mml e terris] aetheris superna A e teris R )

321
et dicunt de ea uirtutes illae quae portas custodiunt caeli: quae est quae ascendit candida, innitens super fratrem suum ?, cum ea, quae posuit caput suum super laeuam sapientiae, ut aperiret manus pauperi, ad subueniendum inopi partis aut derelictis sibi, non inuasis atque direptis diuitiis uteretur, quae gloriae cupida bonis eam operibus adquisiuit, non inani saeculares iactantia dignitates ambiuit. hoc est enim caput suum et quod- ,)------...