Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Hoc ideo diximus, ut probaremus ea esse potiora quae futura sunt. denique laeua sapientiae sub capite sponsae est, dextera autem superior, quae totam conplectitur sponsam. itaque illa quasi fulcrum est quietis praesentis, quo anima innixa requiescit. habet ubi reclinet caput suum, quia laeua sapientiae diuitiae sunt et gloria.

ad tempus haec demulcent et ex parte solacio sunt. et ideo filius hominis non habebat ubi caput suum reclinaret, quia, cum diues esset. pauper factus est nec gloriam aliquam istius saeculi requirebat, quia uenerat non ut in portione, sed ut uniuerso humano generi subueniret, dicens: mihi irascimini quia totum hominem sanum feci sabbato?, hoc est \'totum\' non ut facultatum conlatione ditaret, non ut honorum insignibus, non ut gloriae saecularis cumularet augmento — haec enim non habent beatitudinis et gratiae plenitudinem —, sed \'totum\' hoc est, quo longitudinem uitae conplecteretur aeternae. neque enim communis uitae similis uita in dextera est sapientiae, sed longitudo uitae est, ut, qui accipit uitam a sapientia, non exiguitatem uitae, sed perpetuitatem et aeternitatis longitudinem adipiscatur.