Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Incipit littera undecima \'Caph\', quae Latina interpretatione significat \'curuati sunt\'. sonus interpretationis ipse nos docet quid sit curuari; qui enim inclinatur in terram, curuari uidetur. unde ait propheta sub hac littera: paulo minus consummauerunt me i n terra. curuatur autem qui agit paenitentiam, eo quod ceruicem suam curuat, dum humiliatur ad dominum, et interiorem magis ceruicem, id est ceruicem mentis et cordis. nam de hac ceruice dictum est: nec si flectas u t circulum collum tuum; qui enim cor suum non flectit, frustra ceruicem suam flexerit. [*]( 5*Prou. 9.18 7 Ps. 17,46 8 cf. Prou. 20, 9 9 cf. II Cor. 10, 17 10 cf. Ps. 50,12. 118, 80 12*Esai. 43, 26 21 Ps. 118, 87 25*Esai. 58, 5 ) [*]( 1 deluit ANPm2Rm1 3 polluat post debeat tr. NPav 4 debebat A2*OPm2R sed om.P 5 aliena aqua Nav 6 naturae] add. tuae 0 8 ergo] enim a 13 iniquitates] add. suas Mm2NOav alt. quia Rm2 14 quia] qui ad PR 15 confusione AnaGOPR peremit GMNT peruenit P niW subscript. in eodd. 18 Incipit-undecima om.N Undecima littera Caph incipita u adecima littera v 19 ipso Pml 20 terra APR 22 terram Mtnl aitGMmlOmlRml 23 euruet Ov 25 sic APmZRa )

233