Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

nam si alieni non fuissent, utique non fefellissent. nemo ergo glorietur castum se habere cor, quemadmodum Salomon dixit, sed qui gloriatur in domino glorietur, qui sanctis suis cor mundum creare dignatus est et inmaculatum facere iustificationibus suis. quae sint iustificationes, audisti dicentem: dic iniquitates tuas, ut iustificeris. ergo qui iniquitates dicit iustificatur, qui autem iustificatur non confunditur, quia pudorem peccatorum matura confessione praeuenit.