Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus quintus: ueniant mihi miserationes tuae et uiuam, quoniam lex tua me meditatio mea est. cui lex dei meditatio est, huic praesto sunt misericordiae, ut uiuat in aeternum. quomodo enim beatus quis potest esse sine miseratione diuina? beatus autem qui in lege domini die ac nocte meditatur. sed qui meditatur

in lege eruditur in lege et quem lex erudierit dominus erudiuit, qui locutus est legem. ideoque scriptum est: b e at u s quem tu erudieris, domine, et de lege tua docueris eum. discamus ergo et nos in lege meditari, non auocemur saecularibus inlecebris, non occupemur inpedimentis, sed [*]( 4.13*Ps. 118,76 6*Matth.10,19—20 17*Ps. 118.77 21 cf. Ps. 1, 1-2 24*Ps. 93,12 ) [*]( 1 non] add. in Rml omni passioae A 2 digna Ov ex diuina GM diuina cet. a consolatio APTa pro christoiVa 3 Christi] dominiO 4 uerbum] eloquium 0 5 seruo tuo om.N 8 dabitur] add. enim GMNOav die] hora Oav 10 loquetur Jlml 12 habemus Mm2 hortetur A 13 eonsolatur N 15 uelud M 17 uersus om.NP quintusl V GNOP miserieordiae 0 ) [*](def. A. ) [*]( 18 quia. 20 ut uiuat-nt sobrius p. 229,18 desunt mA 22 domini lege GMPav sed qui] si quis M 23 erudierit] erudiet PR 24 erudiuit] erudit a 26 nonj et BOII 0 aduocemus R )

227
semper ad legem simus adtenti. scriptum est enim: os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium. hoc in ueteri testamento; audi dicentem et in nouo: prope est uerbum in ore tuo et in corde tuo.

et maxime hanc meditationem sacerdotibus necessariam ostendit ad Titum scribens, quia debet episcopus amplecti eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere. quod utique sollicitae atque intentae meditationis est, non perfunctoriae lectionis. et ad Timotheum scribens ait: adtende lectioni, exhortationi, doctrinae. lectio enim frequens nec intermissione aliqua destituta doctrinae munus operatur.