Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sequitur uersus secundus: qui timent te uidebunt me et laetabuntur, quia in uerba tua supersperaui. fortasse aliquibus uideatur hoc esse contrarium, quia iustus dicit: qui timent te uidebunt me et laetabuntur; multis enim iustus grauis est cum uidetur. denique in euangelio plerique dominum Iesum uidere non poterant, sicut Geraseni rogabant eum, ut abiret de regionibus eorum, et alii ei transitum denegabant, quando tamen per eos transire nolebat.