Expositio Psalmi CXVIII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Quinta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 62). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ipse dominus Iesus cum diceret, ut legisti in libro euangelii secundum Matthaeum scriptum: beati pauperes spiritu, subiecit in posterioribus: omnis qui audierit uerba mea haec et fecerit ea, similis erit homini sapienti. non ergo qui audit tantummodo similis erit, sed qui facit quae audierit. ergo neque factum sine auditu neque auditio sine facto potest esse sapientis, sed qui audit et facit. audiamus igitur ut intellegamus, faciamus ut intellexisse nos quod audiuimus conprobemus.