Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

In tiibulationibus igitur fundatur ecclesia, in tempestatibus et procellis, in sollicitudinibus et maerore, in rebus aduersis et in fluminibus praeparatur. in quibus fluminibus, audi dicentem: eleuauerunt flumini uocem suam. audi et in euangelio: qui credit in me, sicut dixit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. hoc autem dicebat de spiritu quem accipiebant credentes ineum.

in his ergo fluminibus praeparatur ecclesia, in quibus profluit dei gratia. hi sunt fluuii qui aure percipiunt uerbum dei et locuntur, ut uerbum infundant pectoribus singulorum. ideoque scriptura discretionem fecit dicendo: audite haec, omnes gentes, auribus percipite, omnes qui habitatis\'orbem terrae. possunt omnes audire, non omnes tamen auribus percipere nisi electi dei. ideoque saluator dicit: qui habet aures audiendi audiat.