Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Hic sensus est psalmi, quem suo ordine digeremus, cum exulicauerimus superiorum uim . qualitatemque uerborum. [*](11 *Matth. 11, 28-29 - 14 cf. Matth. 11, 30 23 *Matth. 9, 21 ) [*](1 omnes om. {l 3 renountient C 8 exibeat C 12 honerati AjnlC 13 meum om. DF 14 mittis C 19 uideant a 20 fidei F 22 sanguinis (sanguini Bmi) post profluuio tr. av laborauerat s 23 fimbriam] oirf. nestimenti Em2C 29 animi B 32 explicuerimus pv )

363
praecipiuntur enim audire gentes et auribus percipere qui inhabitant orbem terrae, illum utique orbem terrarum, de quo supra dixit: domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et qui habitant in eo. ipse super maria fundauit eum et super flumina praeparauit eum.

quem

Graeci oixovfiivrjv dicunt, eo quod inhabitetur a Christo, sicut ipse dixit: quoniam inhabitabo in illis; inhabitat enim, ut impleat quae uacua uidebantur. quae est ergo olxovptiw] nisi sancta ecclesia, templum dei et habitaculum Christi ? nec incongrue Latini dissono quidem sermone, sed pari sensu orbem terrae nuncupauerunt, eo quod uita sanctorum, qui inhabitantur ab spiritu, sicut rota in orbem sine ulla cursus sui offensione uoluatur.