Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

condemnantur enim Iudaei, qui prophetis quos occiderant teri ana solacia, non aeterna praemia deferebant. ideoque prohibet, ut discipulus suus sepeliat patrem, quia aeterno patri sine cessatione esse debet intentus. et in Esaiae libro scriptum est: quid, inquit, quia aedificasti et excidisti tibi sepulchrum? et reprehenditur Maria, quae Christum in tumulo requirebat .

relinque sepulchra, quae reliquerunt qui audita uoce domini in ipsius passione surrexere de tumulis, noli inter mortuos habitare qui uiuis. audi uocem resuscitantis Iesu: surge qui dormis et exurge amortuis, ut lumen tibi Christi infundatur aeternum. lumen eius spiritus sanctus est, qui apostolis sanctis in dispersione linguarum tamquam ignis inluxit.