Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

aduena ego sum apud te in terra etis peregrinus sicut omnes patres mei. luxuriosis domus sepulchrum est; denique tamquam in sepulchro uiuunt, qui possunt dicere: manducemus et bibamus, cras enim moriemur. resurrectionem ante oculos non habentes. ideoque tumulis suis affixi atque attumulati adhaerent, quia resuscitari se posse non crediderunt. habitaculum ergo illis in suo busto est et tabernaculum eorum in progenie et generatione terrena est, qui uermes sui corporis heredes relinquunt, ut hic tantum sit memoria eorum, in aeternum transire non possit.

Denique nomina eorum in terris ipsorum, quia opera eorum corruptibilia atque terrena, et ideo ibi scribuntur eorum nomina ubi uiuere maluerunt. qui autem eleuauerunt opera suahisdicitur: nolite gaudere quia daemonia uobis subiecta sunt, sed gaudete quia nomina uestra [*]( 1 *Ps. 48,12 B Ps. 5,11 8 Phil. 3, 20 10 *Hebr. 3, ó-6 15 *Ps. 38,13 18 *Es»i. 22,13 23 cf. Eccli. 19,3 2»*Ps.48,12 28*Luc.l0,20 ) [*]( 1 sepulcra Ev all. eorum] illorum v 2 generationem BC 4 sepulcra Ev 5 sepulcrum v 6 gutur F hiis (J diem] add. et BCpav 7 sepulcra Ev 8 docet v 10 est christi (l(av) 14 ergo] autem (J est ecdesia av 17 sepulcrum et sepulcro Ev 21 non posse {J 22 eorum om. {J 23 terreni Bm2Cm2 est] sunt Bm2C relinquent B{J 24 eorum] add. et Bav 25 eorum om. F 28 iis av )

373
scripta sunt in caelo. hinc ergo intellegamus, quia non otiose dominus eos arguit, qui aedificabant sepulchra sibi uel tumulos prophetarum et exornabant ea.