Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

sed quia impio se coniunxit, ideo missus e?t ad eum propheta, qui diceret ei: destruxit dominus opus tuum et contritae sunt naues tuae et non potuerunt ire in Tharsis. quo significatur, quod praeuaricantium mandatum dei corpora ad consummationem gratiae peruenire non possint. ad Salomonem autem, utpote sapientem et pacificum uirum, naues de Tharsis cum auro et argento et dentibus eburneis sine ulla [*]( 2 *II Tim. 4, 6 8 *Ps. 106,23 19 cf. I Cor. 9, 27. 22 cf. Ion. 1, 3 26 *II Par. 20, 37 30 cf. III Reg. 10, 22 ) [*]( 2 resollutionis D 3 ipse b 13 et om. Cml consumationem B 19 gratiam intendimus Fml 21 u.oluptarium a uoluntarium codd. v 22 syoL codd. 23 dicit a 25 propheta. A ) [*]( 23* )

356

offensione ueniebant et eo ipse mittebat. habebat enim cum rege Hiram sacrae negotiationis spiritale commercium et mutuae gratiae concertantis affectum. has ergo naues hi, qui regali in se auctoritate potiuntur ad cohercendam ferociam corporalem, uidentes ex corruptibilibus incorruptas, ex maculosis summa gratiae luce fulgentes, ex dissolutis atque detritis esse renouatas, uiuere ex mortuis, ex sepultis resurgere celebri sermone commemorant.

S icut audiuimus, ita et uidimus in ciuitate domini uirtutum, in ciuitate dei nostri; deus f undauit eam in aeternum. audiuimus extra ciuitatem, uidimus in ciuitate, cui deus est lumen aeternum, fulget dies sine sole mundan?;, luna non quaeritur; fundamentum eius non temporale, sed aeternum est.