Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et bene ait spiritum uehementem, naues dicturus. naues autem de corporibus dixit, quae uago diuersarum passionum fluctu mouentur et cito merguntur, nisi habeant gubernatorem. unde et alibi ait:qui descendunt in mare in nauibus.

bene autem nauigant, qui in nauibus Christi crucem sicut arborem praeferunt atque inde explorant flabra uentorum, ut corpora sua dirigant ad sancti spiritus gratiam, in ligno domini tuti atque securi, nec permittunt naues suas uago fluctu errare per maria, sed ad portum salutis et ad consummationem gratiae cursus sui directione contendunt, ut fida statione potiantur, quo dissolutae cursus suos possint in resurrectione reparare, ubi naufragium timere non possint.

Et nos igitur circumspectemus hanc gratiam, speculatores eius simus, exploremus eam, ut fiant corpora nostra naues Tharsis. tunc enim caro ad seruitutem redigitur, cum ad dei intendimus gratiamut id quod amarum ad tempus sitsicut est ieluniurn, non quod dulce et uoluptarium sequamur. Tharsis ergo est speculatorium gratiae, intellegibilis ciuitas, ut Sion superior. ad eam festinabat Ionas. de ea dixit scriptura, quia sociatus est Iosaphat Oziae regi et sic placuit, ut facerent et irent ad eum naues in Tharsis.