Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sequitur: quare faciem tuam auertis? auertere a nobis deum faciem suam putamus, quando sumus in aliquibus afflictionibus constituti, ut tenebrae nostro offundantur affectui, quibus impediti fulgorem ueritatis oculis nostris haurire nequeamus. etenim si in nostrum deus attendat ingenium et nostram mentem [*]( 2 cf. Ion. 1,15 8 cf. Eccli. 32 (35), 2 13 cf. II Cor. 5, 6 .8 17 *Ps. 88,39-40 20 *Ps. 88, 42 22 cf. Ps. 88,46 23 cf. Ps. 88, 53 25 Ps. 43. 25 ) [*]( 1 affectus a 2 ergo] enim fiav 7 infundit B infundens fJav 11 ergo est F indormire fJ 12 iis av resurrexit v reaulit C repellit fJav 15 alt. in] ut BC ut in (i carnis BC sed ut spiritus BC adhaeremus DF 16 et octauo om. Cml 17 repulisti Eav nihilo] add. dominum BC domine (tv 19 pro] in BCpv 21 gloria F 23 sustuJit) add. et a 26 dominum F 29 intendat fJ )

325
uisitare dignetur, certi sumus, quod nulla res nobis caliginem possit obducere.

etenim si uultus hominis ceteris membrorum partibus plus refulget et quemcumque intuemur uel incognitum agnoscimus uel cognitum recognoscimus, quem aspectus noster latere non patitur, quanto magis dei uultus quem spectat inluminat! de quo, ut cetera eius sunt, ita et hoc praeclarum sancti apostoli qui uere interpres est Christi, ut aptiore eum sensu et sermone nostris infunderet mentibus.