Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Cauendum est ergo, ne obdormiat peccatoribus; obdormire enim uidetur his quibus non resurrexerit et quos in fixiem reppulit. quis autem est qui repellitur nisi qui peregrinatur a domino, quia non peregrinatur a corpore? quomodo enim possunt deo placere qui in carne sunt? et ideo non in carne simus, sed spiritu adhaereamus domino Iesu, qui se in octogesimo et octauo psalmo repulsum dicit pro nobis: tu uero reppulisti pro nihilo, distulisti christum tuum;

euertisti testamentum serui t u 1. itaque repulsus pro nobis factus est in obprobrium uicinis suis; ille enim suscepit obprobrium crucis, ut nos gloriam suae resurrectionis indueret. repulsus uidetur quasi mortuus et perfusus confusione quasi crucifixus, sed benedictus est in aeternum qui maledictionem sustulit, benedictionis gratiam comparauit.