Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Addidit etiam hoc propheta, quia, cum cor suum conturbatum sit, deseruerit se fortitudo sua. magnum periculum, si cor exagitetur, quo credimus ad iustitiam. sed tamen ut in magnis periculis aegritudinum, si dolor sentitur et sensus eius exprimitur, remedium salutis ostenditur — dolere enim tolerabilius est quam non dolere; aliud enim uiuificationis adhuc manentis insigne, si doleas, aliud supremae mortis indicium, si nullus sensus doloris sit —, ita et cor salutis signa demonstrat, quando causas suae perturbationis agnoscit.

denique turbatum est cor Dauid aduersus Nabal hominem pestilentem et gratiam repperit. occurrit Abigaea, quae mitigaret commotionem indignationis et sanctificationem benedictionis acciperet. at uero Nabal duro et rigido corde uerbum uxoris ferre non potuit et obstupefactus obriguit, mortem incidit.

Quae autem prophetam deseruit fortitudo, utrum carnis an mentis ? si carnis, non utique desperanda sanitas; nam uirtus in infirmitate perficitur. de quo non mediocriter disputauit arbiter et proeliator quidam luctae mentis et corporis, sciens temperare utriusque certamen, ut restringeret carnem, si cerneret fortiorem, ne in lege peccati captiuam duceret mentem. reuocabat itaque carnem, uirtutem autem mentis iungebat; sic ad coronam meruit peruenire.

ergo, quod dicit propheta, si carnis fortitudo deseruit, mentis fortitudo praeualuit. quodsi fortitudinem mentis accipimus deseruisse, non mirum si in grauissimis temptationibus corde turbato putat se homo mentis suae fortitudine deseri. ipse te doceat dicens: fortitudo mea et laudatio [*]( 1 cf. Ps. 37, 11 3 cf. Rom. 10, 10 10 cf. I Reg. 25 15 d. Ps. 37, 11 16 II Cor. 12, 9 18 cf. Rom. 7 20 cf. Rom. 7, 23 22 cf. Ps. 37, 11 2G *Ps. 117, 14 ) [*]( 1 hoc om. ftav cum om. BCmlfi cor suum] cursum Bm] 2 se om. Bml 4 sentiatur fJ 5 tollerabilius A 6 est om. BF et adhuc Bm2 7 suppremae AE subpremae BCml 11 et] nec ex ne Cm2 reperit DFav, add. dum fiav abigae ACm2DF abigaa E 14 obriguit] add. et fta et in v 18 preliator CmZv breuiator ABCmlfia quidam scripsi qui dum ABCmlfi qui Cm2av luctam Aa 19 temperabat av 20 legem aav 21 utique DF menti v et sic DF 22 quod] hoc fi 25 mentis suae (in ras. m2) deseri (in ras. m?) fortitudine C deseri mentis suae fortitudine. fJ 26 deseri Qtn. B laus Cav (Uulg.) )

168
mea dominus. dominum ergo quaerebat et ideo, ne deseri