Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Constituamus etiam ante dominum omne desiderium nostrum. quid est desiderium? bonae enim rei legi desiderium: desiderio desideraui manducare hoc pascha uobiscum, et: ceruus desiderat ad fontes aquarum.

puto autem, quod is qui paenitentiam gerit, qui se affligit, non bona sua debeat, sed commissa sibi enumerare peccata. denique uersiculis illis, ut arbitror, hoc docemur, quibus ait: deus, uitam meam nuntiabo tibi, posuisti lacrimas meas in conspectu tuo. non enim quasi innocentem uitam annuntiat, ubi lacrimae funduntur, quae solent legationem suscipere pro delictis. nisi forte sic intellegamus, quod, etsi innocens quisque sit, securus esse non possit, cui sint aduersus grauissimos hostes

cotidiana certamina et ideo et ubi laeta lucet conscientia, tamen pugna lacrimabilis. iuxta hos ergo uersiculos concupiscentiam possumus accipere magis quam desiderium; ἐπιθυμίαν enim Graecus posuit, concupiscentia autem et desiderium ἐπιθυμία dicitur, sed concupiscentia et de bono et de malo dicitur: concupiuit et defecit anima mea in atria domini pro bono, in lege autem aliter: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret:

non concupisces, utique pro malo. denique subiecta nos doceant, quia occasione accepta peccatum per mandatum operatur omnem concupiscentiam in hominis affectu. possumus tamen sic accipere: \'ante te omne desiderium pono\', hoc est tibi manifesto quae impetrare desidero, ut ad seriem petitionum, non ad iactantiam referendum uideatur esse uirtutum; iactantia enim insolens etiam in integro, deprecatio etiam in peccatore laudabilis. [*]( 1 *Esai. 30,15 3 . 25 cf. Ps. 37,10 4 *Luc. 22, 15 6 *Ps. 41, 2 9 *?Ps. 55, 8—9 19 *Ps. 83, 3 21 Rom. 7, 7. Deut. 5, 21 23 cf. Rom. 7, 8 ) [*]( 5 hoc pascha manducare fiav 9 deus] dauid fJ 13 etsi] si et (et s. 1.)A 14 aduersus] add. se BC grauissimi hostis Bm2C 15 alt. et] haec fJav, eras. B, om. C ubi laeta lucet scripsi ubi letali cet (cet s. l.) ACm2 ubi letalis BCml licet laeta sitfJav 17.18 GhraecaLatinis characteiibus codt. 20 deficit BCml 23 subiecta nos] subiectaneos B 29 etiam] autem av )

167