Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Expecta ergo uel auxiliatorem dominum uel remuneratorem e t custodi uias eius. hoc est \'expectare\', eius quem expectandum putas mandata conseruare. etsi conteraris, etsi affligaris, etsi aegritudine deficias, tamen expecta dominum; non te confundet spes.

Ueniet dominus et e xalt ab it t e, ut hereditate possideas terram. liquet superiorem esse terram, non istam in ualle terrenam, sed illam quae est repromissionis aeternae, in qua quicumque constituitur exaltatur a domino.

U idebis autem, cum per eunt peccatores. tunc enim iustorum remuneratio erit, cum iudicium fuerit de meritis impiorum. sed non uno genere pereunt peccatores. ante tibi pereunt, si eorum potentiam, (si) diuitias non mireris, si non te moueat, cum eos honoribus liberis amicis abundare cognoueris.

haec enim saeculi sunt et saeculum saeculari subiacet malignitati et princeps mundi his qui sibi seruiunt fauet secundum illud: omnia tibi dabo, si procidens adoraueris me. quid quaeris ut ea tibi dentur, cum ipse impius qui dat in eis diutius esse non possit? transit etiam ipse: quomodo possunt non transire quae contulit? tu modo constantem animum gere, iustitiam tene, nemo te moueat, et uidebis nihil esse impium.