Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

unde et saluator dixit: facite uobis amicos de mamona iniquitatis. iniquitatis enim census est, qui in diaboli potestate est, ut cui ille uoluerit conferatur. potest et illud intellegi, quia melius est parum iusto super diuitias peccatorum multas, quia est quidam diues in uerbis, ut sunt philosophi istius mundi de sacrilegiis disputantes, de motu siderum, de stella Iouis ac Saturni, de generationibus hominum, de simulacrorum cultu, de geometria et dialectica. philosophi ergo in sermone diuites sunt, fidei inopes, ueritatis exsortes.