Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

M elius est parum iusto super diuitias peccatorum multas. non ergo diuitiae accusantur, sed diuitiae peccatorum, nisi forte quia peccator dixit: omnia haec mihi tradita sunt et cui uolo do illa, deinde quoniam diuitiae magis facem cupiditatis inflammant et unusquisque, dum maiora desiderat, non declinat diuerticula peccatorum.