De Fuga Saeculi
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.
nec [*]( 488 A ) inmerito domesticos cibos detulit. qui de domesticis seminis sui sapientiae sibi adquisiuit copulam. bona autem diligentia cum sapientia et inuentio cum ingenio est naturali. denique habens in promptu sapientiae copulam sanctus Isaac deambulabat in campo, immo abalienabatur. et nos primo sapientiae copulemur et sic exeamus in campum quaerere et inuenire cupientes. multi enim sine sapientia male quaerunt. et ideo Cain, quia non [*]( B ) acceperat a deo prudentiam, male quaesiuit, male exiuit in campum, Abel bene, qui perfectum sacrificii munus impleuit; bonum enim sapientiae sacrificium, bona est hostia fides et omnis uirtus. denique sapientia interfecit suas hostias et miscuit in cratere suum uinum. et ideo ut insipientibus gentilibus potum fidei daret, ad craterem suum conuocauit eos dicens: qui est insipiens deuertat ad me et egentibus sensu dixit: uenite et edite de meis panibus et [*]( c ) bibite uinum, quod miscui uobis. de hoc cratere Plato in suos libros transferendum putauit, ad cuius potum euocauit [*]( 6 Gen. 27,8 7 Gen. 27, 9 11 Gen. 24, 68 14 Gen. 4, 4 eqq. 18 Pronerb. 9, 2 20 Prouerb. 9, 3 sq. 22 Prouerb. 9, 5 28 Plat. Conu. 213 E ) [*]( 1 dicas Å (e ex t) fecit A (t fa 8. fe m2) facit T (e a. a) 3 posset (t m2) Aน\' posse QL 4 deficiebatur น\' (ur eras.) deficiebat C\'CxนxEP\'T 6 accepit N\'D 7 qui A (8. m2 ł quia) quia VT 8 de del. m2 Å, a. M. T, om. C domesticis Å (t ci m2 8. cis) 10 est del. m2 Å, om. VNT 11 promptu นC\'CxE promptus K\' (8 eras) promtu eet. 17 post hostia add. bona 8. u. m2 Å 19 cratere CนxE craterem eet. auum uinum Å (/. m2) uinum suum VNT ut] aut A (s. m2 x ut) 21 quid P (d eras.) 22 dicit V 28 de del. m2 A, om. นCT hoc PนxCxEhuc (corr. hoc) <M\' hunc eet. cratere น"C"\'E craterem P (m eras.) cet. 24 transferendum P (a a. u.) C (s s. U. m2) uocauit N\' )
Fugiamus ergo hinc, sicut fugit de patria sanctus Iacob; [*]( D ) sciebat enim ueram patriam esse superiorem.
fugiamus sicut cerui ad fontes aquarum: quos sitiebat Dauid sitiat et nostra anima. quis est ille fons? audi dicentem: quoniam apud [*]( E ) t e fons uitae. huic fonti dicat anima mea: quando ueniam et parebo ante faciem tuam? fons enim deus est; sed qui hunc fontem desiderat effundat super se animam suam, ut nihil possessioni carnis relinquat, sed ubique anima superfluat.