De Fuga Saeculi

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Altera, (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.2). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1897.

quaerenti igitur patri cibum uerbi - non enim in solo pane uiuit homo, sed in omni uerbo dei; talem cibum quaerebat Isaac, talem cibum esuriebat Petrus, quando uidit credituri gentilis populi mysteria - Esau praesto non habuit cibum spiritalis et uelocioris ingenii. dum ille uenatur et quaerit et praedurum atque agrestem [*]( D ) sermonem suggerere parat, praeuenit Iacob celeri inuentione et miti et prope domestica responsione suaue uerbum ministrans, quo eum mulceret et delectaret. unde miratus pater ait: quid est hoc, quod tam cito inuenisti, fili? respondit Iacob: quod tradidit dominus deus tuus in manus meas. prima definitio in interrogatione est, secunda in responso. plena igitur omnia repperiens pater quae erant[*]( E ) uel ingenii uel diligentiae definitionis consummatione conclusit dicens: ecce odor filii mei tamquam odor agri pleni, quem benedixit dominus. ager enim et naturale habet fertilitatis ingenium et culturae diligentiam temporalem meritoque in eo est plenitudo, cui utrumque non deest. simul cum addiderit: quem benedixit dominus, uidetur naturae gratiam praetulisse cultionis labori. et confirmauit Esau dicens : iuste uocatum est nomen illius Iacob; subplantauit enim me iam bis et primogenita mea accepit. [*]( F ) [*]( 4 Matth. 4, 4 Luc. 4, 4 5 Gen. 27. 4 Act. 10, 10 sqq. 8 Gen. 27. 5 11 Philo 1. c. 80 (571, 29) 12 Gen. 27, 20 17 Gen. 27, 27 23 Gen. 27, 36 ) [*]( 1 illud in tempore NT 5 isac P 6 misteria AnC 8 uenatur A (uena ex uenena) adgrestem A (corr. tn2) P !grestem C (a 8. ») 9 inuentione A (i s. e m2) 10 mitti (t pr. eras.) Pนx (t Pr. exp.) T 11 quo A (8. m:! x que) que (o S. e) T et scripsi ut A (8. m2 ac) PCC\'Cx ac cet. 12 fili mi A (mi 8. U. m2) NT 15 responsione A (tn. ant. et iterum m2 ex responso) C\'Cx responso (ex responsione) T 18 naturale P et (-le corr.) Aน 23 illius] eius CPT, om. V supplantauit Pน\'C )

203

Sed forte dicas: in quo moram fecit qui ad uenationem a patre missus est ? sed considera quia et pater pronuntiauit quia paratum habere non posset quod spiritaliter petebatur. et ideo quia deficiebatur ingenio uel diligentiae subsidium ut adiungeret exigebat. celeritatis quoque admonet, qui ait: cape arcum et sagittam. accipit tamen et diligentiae fructum qui agnoscit superius esse ingenii munus.