De Cain et Abel

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Prima (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 32.1). Schenkl, Karl, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1896.

Hinc ergo cognoscimus quod ante omnia fides nos commendare deo debeat. cum fidem habuerimus, elaboremus ut opera nostra perfecta sint, siquidem hoc plenum est et perfectum sacrificium, sicut ipse dominus docet dicens de donis et datis suis: obseruabitis offerre mihi in diebus[*]( F ) festis meis nihil detrahentes neque dispertientes, sed plena et integra et perfecta offerentes. festus autem dies domini est, ubi perfectarum uirtutum gratia est. quae tunc perfectae sunt, si sollicitudinum saecularium et corporalis inlecebrae uictor animus delenimenta uoluptatis excludat, liber a saeculo, deo deditus, nihil de tramite directae intentionis inminuens nec affectus sui tempora nunc luxuriae diuidens nunc labori. solus [*]( 209 A ) itaque sapiens hanc celebrat sollemnitatem, nullus alius; inmunem enim huiusmodi passionum animam repperire difficile est. diuide ergo secundum rationem animae principalia et oboedientia, et tunc quid masculinum quidue femininum sit deprehendes; nulla enim sine labore uirtus, quia labor processus uirtutis est. quod etiam legis ipsius uerba significant, quae dicit: omne quod aperit uuluam asinae mutabis oue; inmunda enim animalia lex a sacrificio [*]( B ) separauit et pro his ad uicem munda iussit offerri. asinae ergo partum, hoc est inmundum iubet mutare oue, quae munda et apta sacrificio est. hoc est secundum litteram. ceterum si quis sensum spiritalis legis altius persequatur, considerabit quod asina laboriosum animal sit, ouis fructuosum. fructu [*]( 2 Philo de sacr. 33 (185, 2; I 247, 6 C.) 5 Num. 28, 2 7 Philo de sacr. 33 (185, 6; I 247, 9 C.) 12 Philo de sacr. 33 (185, 8; I 247, 11 C.) 15 Philo de sacr. 34 (185, 12; I 248, 1 C.) 17 Philo de sacr. 34 (185, 15; I 248, 3 C.) 19 Exod. 13, 13 Philo de sacr. 34 (185, 17; I 248, 5 C.) 24 Philo de sacr. 34 (185, 19; I 248, 7 C.) ) [*]( 4 docet nos P 5 tuis V; dicens: de donis et datis meis ed. Rom. mihi offerre B 10 delenimenta M et flzl M\' deliniamenta B et M m2 delinimenta eet. deditus deo B 12 post sui add. quoque B 14 post enim add. mihi B anime M 22 mutari B 24 quis (s m2) PP qui A considerabit AA\'B considerauit M\' (uit s. ras.) P (m2 libet considerare) cet. 25 sit animal B )

385
ergo dicit mutandum laborem, ut finis operis sui fructus sit. uel certe hoc modo: omnem laborem tuum, omnem industriam puro et simplici commendabis affectu.

si autem non [*]( c ) mutabis, inquit redimes. iubetur ergo secundum litteram, ut animal aliud pro inmundo animali offeratur aut pretium, ne inter decimas fructuum uel minus aliquid uel inmundum uideatur offerri. intellectus autem profundior liberandam animam tuam docet, ut desistat ab iis quae fructum non habent; qui enim redimit se liberat et quodam exuit debito. relinquenda sunt opera, quae uerum fructum bonosque processus [*]( D ) habere non possunt, qualia sunt mundana ista, quorum usus non potest esse diuturnus. in quibus ipse nudus et ueri uacuus effectus est et, quamuis summo fuerit quaesitus labore, nihil animam iuuat. ea enim quae seruitutem animae inferunt inutilia sunt omnia, etsi non desit effectus. magna uidetur proeliantium uictoria, triumphantium gloria, sed frequenter ipsos uidemus qui uicerint rursus bellorum subiacere incertis et transferri ad hostem euentu proelii et eo ipso [*]( E ) quo uictores ante fuerint fieri miseriores. opus est ergo ut opera tua ad deum dirigas et eius tibi adspiret fauor. athleta ipse, qui suis, non alienis decernit uiribus, quotiens congreditur, dubios casus subire se credit et, cum ad coronam peruenerit, intellegit citius hanc mundi gloriam tamquam coronae ipsius folia marcescere. gubernator cum in portus nauem subduxerit, uix finem inpositum labori putat et statim quaerit laboris exordium. soluitur corpore anima et post [*]( F ) finem uitae huius adhuc tamen futuri iudicii ambiguo [*]( 3 Exod. 13, 13 Philo de sacr. 34 (185, 35; I 248, 17 C.) 7 Philo de sacr. 34 (185, 38; I 249, 2 C.) 10 Philo de sacr. 35 (185, 41; I 249, 5 C.) 20 Philo de sacr. 35 (186, 8; I 249, 12 C.) ) [*]( 7 liberandum MM\' liberanda P (il in ras.) 8 iis M\' his cet. 9 relinquenda ergo P (ergo 8. u. m2) 10 bonusque M et (corr. m2) PP\' 11 mundana ista MAA\' ista mundana cet. 14 animam nihil B 15 magna enim B 16 proeliantium M (i alt. 8. u.) 18 euentll B 24 portum Monacc. 2549 et 14399 portu* P\' 25 nauim BY ) [*]( XXXII. Ambr. para 1, fuc. 1. ) [*]( 25 )

386
suspenditur. ita finis nullus ubi finis putatur. unde uotis et pura conscientia et spiritu caritatis adhaereamus deo nostro et diuinum nobis conciliemus fauorem precantes ut saecularibus curis tamquam ab inmitibus et agrestibus dominis possimus absolui atque exui mundanoque exire seruitio, in libertatem supernae cognitionis, quae uera et sola est libertas, uocati.

et ut praeceptum legis exemplo adstruamus, cum [*]( 210 AE ) deprimerent Aegyptii Iudaeorum populum in operibus uariis et luto ac lapide, ingemuerunt filii Istrahel et domini prouocauerunt in se misericordiam. et dixit ad Moysen: ego exaudiui gemitum filiorum Istrahel, quomodo Aegyptii in seruitutem deprimunt eos, et memor factus sum testamenti mei. uade et dic filiis Istrahel: ego dominus et educam uos de potentia Aegyptiorum et eruam uos de seruitute eorum et liberabo uos in brachio [*]( C ) excelso et iudicio magno et sumam uos mihi in plebem et ero uester deus, et scietis quoniam ego sum dominus deus uester, qui educam uos de potentia Aegyptiorum et inducam uos in terram, in quam extendi manum meam. ecce quomodo populus Hebraeorum fructu mutauit laborem, ut qui in luto operabatur spem regni operaretur aeterni. ideo et dominus in euangelio inanem populorum gentilium miseratus laborem, qui lateres construerent lutulentae superstitioni et uoluptati corporis dediti. solidum fidei [*]( D ) murum aedificare non possent, uelut ad quosdam asinae fetus locutus ait: uenite ad me omnes qui laboratis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animis uestris. qua uocatione [*]( 5 Uerg. Ecl. I 40 8 Exod. 2, 23 10 Exod. 6, 5-9 26 Matth. 11, 28 sq. ) [*]( 3 a eaecularibus ed. Paris. a. 1661 16 eommam M\' et (m era) MP 21 spem lłIAA\' spe cet. 22 ideo et M.A.A\' et ideo cet., fort. recte gentilium populorum P 23 lateris M et (corr. mT) P\' constitnerent BlJf\' 29 animabus AA\'BPV )

387
plenius mihi uideor uerba legis et mysteria recognoscere, quia asinam aut commutandam oue docuit aut redimendam pecunia, ut non solum asinae partum oue, hoc est mundis [*]( E ) inmunda mutemus, sed etiam redimamus. quod uidetur exprimi. si prius sacrificio purificationis et mysterio baptismatis delictorum nostrorum inquinamenta lauemus, crimina quoque nostra bonis operibus fideique pretio et miseratione redimamus.

Pretium nostrum sanguis est Christi. unde et apostolus Petrus ait: non auro uel argento redempti estis, sed pretioso sanguine. et Paulus dicit: pretio empti estis; nolite effici serui hominum. unde non otiose mirantur [*]( F ) in euangelio quod pullum asinae sederit dominus Iesus, quia populus gentilis coepit esse Christi hostia, qui secundum legem habebatur inmundus. unde et de Leuitis scriptum est quod sint redemptiones eorum, eo quod et sanctitate uitae suae et oratione peccata plebis leuarent. in quibus figura agni praecessit mysteriis uerum Leuitem uenturum, qui proprii corporis passione tolleret peccatum mundi. Leuites significatur \'susceptus pro me* uel (ipse mihi leuis\'. ipse perfectae uirtutis habet inpertiendae populo sanitatis indicium. ipse ergo qui pro salute uniuersorum expectatus aduenit pro me utero editus. uirginali, pro me oblatus, pro me gustauit mortem, pro me [*]( 211 A ) resurrexit. in quo omnium hominum suscepta redemptio, adsumpta est resurrectio. ipse est uerus Leuites, ut nos Leuitas faceret adhaerere deo, ipsi continuas preces fundere, de ipso salutem sperare, fugere terrena negotia, in dei possessione [*]( 10 I Petr. 1, 18 11 I Cor. 7, 23 13 Marc. 11, 7 15 Exod. 13, 13 16 Philo de sacr. 86 (186, 22; I 249, 21 C.) 19 Ioh. 1, 29 ) [*]( 3 pecunia M ut .AÂ\'BP\' aut P (a erax.) cet. 12 miramur AA\' in sco miramur euangelio B 14 hostia xpi B 16 redemptionis M et 8. u. P1, om. A\' post sanctitate add. et M 17 lauarent P (a pr. m raa. m2) A.d\'M\' V 18 misteriis MV misterii B leuitam P (a »i2 in ras.) A pro proprii M 19 leuite M leuita AA\' 20 ipse <enim> perfectae a 22 me <est> a 25 et (v 8. e) M ) [*]( 25* )

388
numerari, sicut scriptum est: domine, posside nos. ea est enim sola possessio, quae nullis obnoxia tempestatibus perpetuae gratiae ferat fructus. redemptor Leuites est, quia uir sapiens redemptio insipientis est, qui tamquam medicus [*]( B ) aegrum insipientis animum fouet et quaedam adspergit solidiori menti prudentiae medicamenta imitatus illum medicum, qui de caelo uenit, ut demonstraret hominibus prudentiae uias et sapientiae semitas paruulis reuelaret. uidebat enim laborantes non posse sine remedio saluari et ideo medicinam tribuebat aegris, ideo omnibus opem sanitatis detulit, ut quicumque perierit mortis suae causas sibi adscribat, qui curari noluit, cum remedium haberet quo posset euadere, Christi [*]( c ) autem manifesta in omnes praedicetur misericordia, eo quod ii qui pereunt sua pereant neglegentia, qui autem saluantur secundum Christi sententiam liberentur, qui omnes homines uult saluos fieri et in agnitionem ueritatis uenire. denique et Sodoma si habuisset quinquaginta iustos, non esset euersa et si decem habuisset, esset redempta, eo quod sermo remissionis peccatorum animam seruitute exuat et disciplinae [*]( D ) plenitudo perfectae mentem non sinat edaci libidinum uapore consumi.

Plurimum tamen refert et moralem aedificat affectum, si etiam numerum iustorum simpliciter accipiamus prodesse populorum saluti. conprimit et resecat inuidiam, confundit inprobitatem, uirtutem incitat, auget gratiam. nemo enim debet inuidere alteri laudem, quae sibi prosit, atque inprobus quisque redemptorem suum dum suscipit frequenter imitatur, certe ueneratur, plerumque etiam diligit. ipse etiam, si se [*]( E ) [*]( 1 Exod. 34, 9 4 Philo de aacr. 37 (187, 9; I 251, 3 C.; 187, 12; I 251, 6 C.) 8 Psalm. XVIII 8 Mattb. 11, 25 14 Ioh. 8, 16 sq., Luc. 19, 10 15 Ioh. 3, 17 17 Gen. 18, 24 sqq. Philo de sacr. 37 (187, 17; I 251, 9 C.) ) [*]( 1 munerari M 5 Bolidiora Ba, fort. solidioris 14 hii MAT1 hi cet. 16 et ad P 18 redempta esset P 19 seruitute B a seruitati cet. 21 consilmi MM\' 24 confudit MP )

389
aliis profuturum sciat, studiis augetur eaque gratia conectit populos, adcumulat caritatem ciuium, urbium gloriam. quam beata ciuitas, quae plurimos iustos habet, quam celebrabilis ore omnium, quomodo benedicitur tota de parte et beatus atque perpetuus status eius existimatur! quam gaudeo, cum aliquos mites ac sapientes diu uiuere uideo, cum uirgines castas, uiduas graues aspicio longaeuas uelut quandam in-. canam ecclesiae curiam, quae praetendat ipso quoddam uultu [*]( F ) et specie grauitatis quod reuereantur, quod imitentur, quo ad omnem morum gratiam colorentur! non enim ipsis gaudeo, cum uiuenti multa subeant taedia saeculi huius, sed quia prosunt pluribus. similiter cum aliquis huiusmodi decidit quamuis longa senectute depositus, adficior, quia destituitur grex iuuenum muro senili. denique periturae urbis aut malorum inminentium uel futurae labis hoc primum indicium, si decidant uiri consultiores uel etiam grauiores feminae, hinc primum ingruentium porta aperitur malorum. sicut ergo urbs tota solidatur atque augetur coetu sapientium uel obitu labefactatur, ita sermo grauis et quidam senilis plenus prudentiae [*]( 212 A ) stabilire uniuscuiusque animam solet, confirmare mentem. iam si accedat multarum lectionum usus, plurimorum praeceptorum et consiliorum quidam senatus, uel perpetuum urbis eius, quae in singulorum est praecordiis, statum efficit.

Ideo ergo primogenitos et redemptores ceterorum Leuitas [*](B) Moyses appellauit, quod maturioris et utilis sententiae uiri [*](2 Philo de aacr. 87 (187, 36; I 252, 4 C.) 12 Philo de sacr. 37 (188, 1; I 252, 12 C.) 13 Uerg. Aen. XII 395 17 Philo de sacr. 37 (188, 12; I 253, 3 C.) 24 Num. 3, 12 Philo de sacr. 37 (188, 17; I 253, 7 C.) ) [*]( 8 curam MP quoddam lłI\' (d pr. eras.) P quodam cet. 9 quo (quod m2 M\') reuereantur M\'P quo imitentur P quod ad M 11 uinenti Henricus Schenkl uimndi libri huius saeculi B 12 decedit MA.A.\' 15 indicium est MIPP V iudicium est B 16 decidant AA\' Monac. 14399 Uindob. 758 decidantur cet. 17 aperitur porta B )

390
altero senectutem quandam animae praeferant, altero redemptionem conferant. unde et ciuitates Leuitarum in ueteri [*]( C ) testamento redemptrices significa.uit Moyses, quia is qui confugit ad eam animam, in qua habitat dei uerbum, quae urbis modo munita atque uallata sit, perpetuam libertatem adquirit sibi. sicut enim in ciuitatibus Leuitarum erat poenarum remissio, ut si quis ad eas confugeret, qui non uoluntariam necem hominis admiserat, nulli eum occidere liceret intra urbes dumtaxat positum Leuitarum, ita quem peccati proprii paenitet, quod aut inprudenter aut inuitus admisit, si Leuitarum [*]( D ) adhaereat incolatui et ab his praeceptoribus, qui dei mandata dispensant, recedendum non putet, lex ipsa ab omni eum commissi flagitii poena supplicioque liberat.

nec absurdum putes quod facinorosi cohabitant piis ac maculosi sacratis; opus enim habent purificari qui aliquo polluti sunt delictorum contagio. et quodammodo diuerso genere causa concurrit. sicut enim Leuites mundanis uoluptatibus abdicatus exul est culpae, ita [*]( E ) reus sanguinis fugitiuus est patriae. sed hoc interest, quod iste necessitate suos deserit propter metum legis, minister autem dei humanarum consortiis renuntiat passionum et quadam carnalis inlecebrae se abdicat necessitudine propter studia uirtutis. etiam illud non abhon-et a uero, quod etiam iste uelut quasdam in se manus inicit, ut interficiat uoluptates sui corporis et quendam suae carnis operetur interitum. interfecit nempe Moyses Aegyptium et fugax factus est de[*]( F ) terra Aegypti, ut declinaret eius terrae tyrannum. sed non ante illum interfecisset Aegyptium hominem, nisi prius in se Aegyptium nequitiae spiritalis interemisset et abdicasset se [*]( 2 Num. 35, 6 sqq. Philo de sacr. 37 (188, 35; I 253, 15 C.) 4 Ioh. 1, 14 13 Philo de sacr. 38 (189, 14; I 254, 19 C.) 16 Philo de sacr. 38 (188, 38; I 254, 4 C.) 22 Philo de sacr. 38 (189, 2; I 254, 11 C.) 25 Exod. 2, 12 26 cf. Philo de sacr. 38 (189, 5; I 254. 13 C.) 28 Exod. 2, 10 sq. ) [*]( 3 is ABV et (i in ras.) P liis cet. 4 urbis Â.A\' Uindob. 4601 uerbis Uindob. 758 (e eras.) cet. )

391
regalium luxu honorum, maius patrimonium aestimans thensauris Aegypti obprobrium Christi. quod stultis quidem uidetur obprobrium, nobis autem illud obprobrium dominicae crucis uirtus dei est atque sapientia.