Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. atque ea, dum flauas bis tondet messor aristas,
  2. seruata interea sedes: nec longius uti
  3. his opibus Battoque fuit. nam ferre per aequor
  4. exitium miserae iam Pygmaliona docebat.
  5. ergo agitur pelago, diuis inimica sibique,
  6. quod se non dederit comitem in suprema sorori,
  7. donec iactatam laceris, miserabile, uelis
  8. fatalis turbo in Laurentis expulit oras.
  9. non caeli, non illa soli, non gnara colentum
  10. Sidonis in Latia trepidabat naufraga terra.
  11. ecce autem Aeneas sacro comitatus Iulo,
  12. iam regni compos, noto sese ore ferebat.
  13. qui terrae defixam oculos et multa timentem
  14. ac deinde adlapsam genibus lacrimantis Iuli
  15. attollit mitique manu intra limina ducit.
  16. atque ubi iam casus aduersorumque pauorem
  17. hospitii leniuit honos, tum discere maesta
  18. exposcit cura letum infelicis Elissae.
  19. cui sic uerba trahens largis cum fletibus Anna
  20. incipit et blandas addit pro tempore uoces: