Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. aeternas multo cum sanguine uidimus umbras.
  2. ocius huc aquilas seruataque signa referte.
  3. hic patria est, murique urbis stant pectore in uno.
  4. tuque dolos, Poene, atque astus tandem exue notos:
  5. cum solo tibi iam Fabio sunt bella gerenda.’
  6. Haec ubi dicta dedit, mille hinc, uenerabile uisu,
  7. caespite de uiridi surgunt properantibus arae.
  8. nec prius aut epulas aut munera grata Lyaei
  9. fas cuiquam tetigisse fuit quam multa precatus
  10. in mensam Fabio sacrum libauit honorem.
  1. Primus Agenoridum cedentia terga uidere
  2. Aeneadis dederat Fabius. Romana parentem
  3. solum castra uocant, solum uocat Hannibal hostem
  4. impatiensque morae fremit: ut sit copia Martis,
  5. expectanda uiri fata optandumque sub armis
  6. Parcarum auxilium. namque hac spirante senecta
  7. nequiquam sese Latium sperare cruorem.
  8. iam uero concors miles signisque relatis
  9. indiuisus honos, iterumque et rursus eidem
  10. soli obluctandum Fabio maioribus aegrum