Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. haec Eryce e summo spectabat laeta Dione.
  2. Quae postquam infesto percensuit omnia uultu
  3. adridens Poenus, lenta proclamat ab ira:
  4. ‘Non leuiora dabis nostris inscribere tectis
  5. acta meae dextrae: captam, Carthago, Saguntum
  6. da spectare, simul flamma ferroque ruentem;
  7. perfodiant patres natorum membra. nec Alpes
  8. exiguus domitas capiet locus: ardua celsis
  9. persultet iuga uictor equis Garamasque Nomasque.
  10. addes Ticini spumantis sanguine ripas
  11. et nostrum Trebiam et Trasimenni litora Tusci
  12. clausa cadaueribus. ruat ingens corpore et armis
  13. Flaminius, fugiat consul manante cruore
  14. Scipio et ad socios nati ceruice uehatur.
  15. haec mitte in populos, et adhuc maiora dabuntur.
  16. flagrantem effinges facibus, Carthago, Libyssis
  17. Romam et deiectum Tarpeia rupe Tonantem.
  18. interea uos, ut dignum est, ista (ocius ite)
  19. o iuuenes, quorum dextris mihi tanta geruntur,
  20. in cineres monumenta date atque inuoluite flammis.’