Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. inde atros alacer pastosque bitumine torquet,
  2. ammentante Noto, Poenorum aplustribus ignes.
  3. intrat diffusos pestis Vulcania passim
  4. atque implet dispersa foros: trepidatur omisso
  5. summis remigio, sed enim tam rebus in artis
  6. fama mali nondum tanti penetrarat ad imos.
  7. at rapidus feruor, per pinguis unguine taedas
  8. inlapsus, flammis uictricibus insonat alueo.
  9. qua nondum tamen intulerat uim Dardana lampas
  10. parcebatque uapor, saxorum grandine dirus
  11. arcebat fatumque ratis retinebat Himilco.
  12. hic miser, igniferam dum uentilat aere pinum,
  13. murali saxo per lubrica sanguine transtra
  14. uoluitur in fluctus Lycchaei uulnere Cydnus.
  15. fax nidore graui foedauit comminus auras
  16. ambusto instridens pelago. ferus inde citatum
  17. missile adorata contorquet Sabratha puppe
  18. (Hammon numen erat Libycae gentile carinae
  19. cornigeraque sedens spectabat caerula fronte):
  20. Fer, pater, adflictis, fer, ait ‘Garamantice uates,