Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. At Libyae ductor, Marcello fractus et acri
  2. contusus pugna, campos damnarat et arma:
  3. uerterat ad miseras non aequi Martis Acerras.
  4. inde, ubi permisit flammis atque ensibus urbem,
  5. Nuceriae nihilo leuior nec parcior ira
  6. incussit sese atque aequauit moenia terrae.
  7. post Casilina sibi multum obluctatus iniquis
  8. defendentum armis aegre reserauerat astu
  9. limina et obsessis uitam pensauerat auro.
  10. iamque in Dauniacos transfundens agmina campos
  11. flectebat rabiem quo praeda uel ira uocasset.
  12. fumabat uersis incensa Petilia tectis,
  13. infelix fidei miseraeque secunda Sagunto,
  14. at quondam Herculeam seruare superba pharetram.
  15. Verterat et mentem Tyria ad conata Tarentus,
  16. portisque intrarant Poeni. sed enim arce corusca,
  17. fisa loco, manus Ausoniae stipata sedebat.
  18. hic, miranda mouens, classem quae condita portu
  19. astabat (namque angustis e faucibus aequor
  20. erumpit scopulos inter patuloque recessu