Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. infundit campis secretum gurgite pontum)—
  2. inclusas igitur, quibus haud enare dabatur
  3. arce superposita, claustris maris extulit astu
  4. perque auersa tulit portatas arua carinas.
  5. lubrica roboreis aderant substramina plaustris,
  6. atque recens caesi tergo prolapsa iuuenci
  7. aequoream rota ducebat per gramina puppim.
  8. et iam per collis dumosque ad litus adacta
  9. innabat pelago ueniens sine remige classis.
  10. Nuntius interea uectis non more carinis
  11. terrentem freta curarum feruoribus implet,
  12. dum procul Oebalios amet expugnare nepotes
  13. et primus rostris sulcet naualibus arua,
  14. adsessos Capuae muros: claustra ipsa reuelli
  15. portarum, ac totum miseris incurrere bellum.
  16. linquit coepta ferox, pennasque addente pudore
  17. atque ira simul immani per proxima motu
  18. euolat et minitans auida ad certamina fertur.
  19. haud secus, amisso tigris si concita fetu
  20. emicet, attonitae paucis lustratur in horis