Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Gaudeo quidem esse te tam fortem, ut Mediolani occurrere Tironi possis, sed ut perseveres esse tam fortis, rogo ne tibi contra rationem aetatis tantum laboris iniungas. Quin immo denuntio, ut illum et domi et intra domum atque etiam intra cubiculi limen exspectes.

Etenim, cum a me ut frater diligatur, non debet ab eo quem ego parentis loco observo, exigere officium quod parenti suo remisisset. Vale.

Ummidia Quadratilla paulo minus octogensimo aetatis anno decessit usque ad novissimam valetudinem viridis, atque etiam ultra matronalem modum compacto corpore et robusto.

Decessit honestissimo testamento: reliquit heredes ex besse nepotem, ex tertia parte neptem. Neptem parum novi, nepotem familiarissime diligo, adulescentem singularem nec iis tantum, quos sanguine attingit, inter propinquos amandum.

Ac primum conspicuus forma omnes sermones malignorum et puer et iuvenis evasit, intra quartum et vicensimum annum maritus, et si deus adnuisset pater. Vixit in contubernio aviae delicatae severissime, et tamen obsequentissime.

Habebat illa pantomimos fovebatque, effusius quam principi feminae convenit. Hos Quadratus non in theatro, non domi spectabat, nec illa exigebat.

Audivi ipsam cum mihi commendaret nepotis sui studia, solere se, ut feminam in illo otio sexus, laxare animum lusu calculorum, solere spectare pantomimos suos, sed cum factura esset alterutrum, semper se nepoti suo praecepisse abiret studeretque; quod mihi non amore eius magis facere quam reverentia videbatur.