Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Pareo, collega carissime, et infirmitati oculorum ut iubes consulo. Nam et huc tecto vehiculo undique inclusus quasi in cubiculo perveni et hic non stilo modo verum etiam lectionibus difficulter sed abstineo, solisque auribus studeo.

Cubicula obductis velis opaca nec tamen obscura facio. Cryptoporticus quoque adopertis inferioribus fenestris tantum umbrae quantum luminis habet. Sic paulatim lucem ferre condisco.

Balineum assumo quia prodest, vinum quia non nocet, parcissime tamen. Ita assuevi, et nunc custos adest.

Gallinam ut a te missam libenter accepi; quam satis acribus oculis, quamquam adhuc lippus, pinguissimam vidi. Vale.

Minus miraberis me tam instanter petisse, ut in amicum meum conferres tribunatum, cum scieris quis ille qualisque. Possum autem iam tibi et nomen indicare et describere ipsum, postquam polliceris.

Est Cornelius Minicianus, ornamentum regionis meae seu dignitate seu moribus. Natus splendide abundat facultatibus, amat studia ut solent pauperes. Idem rectissimus iudex, fortissimus advocatus, amicus fidelissimus.

Accepisse te beneficium credes, cum propius inspexeris hominem omnibus honoribus, omnibus titulis - nihil volo elatius de modestissimo viro dicere - parem. Vale.