Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Exime hunc illi, exime hunc mihi scrupulum: sine me suavitate eius, sine leporibus perfrui. Neque enim possum tristem videre, cuius hilaritas me tristem esse non patitur.

In summa nosti facetias hominis; quas velim attendas, ne in bilem et amaritudinem vertat iniuria. Quam vim habeat offensus, crede ei quam in amore habet. Non feret magnum et liberum ingenium cum contumelia damnum.

Verum, ut ferat ille, ego meum damnum meam contumeliam iudicabo, sed non tamquam pro mea - hoc est, gravius - irascar. Quamquam quid denuntiationibus et quasi minis ago? Quin potius, ut coeperam, rogo oro des operam, ne ille se - quod valdissime vereor - a me, ego me neglectum a te putem. Dabis autem, si hoc perinde curae est tibi quam illud mihi. Vale.

Commendas mihi Iulium Nasonem candidatum. Nasonem mihi? quid si me ipsum? Fero tamen et ignosco. Eundem enim commendassem tibi, si te Romae morante ipse afuissem.

Habet hoc sollicitudo, quod omnia necessaria putat. Tu tamen censeo alios roges; ego precum tuarum minister adiutor particeps ero. Vale.

Cum venissem in socrus meae villam Alsiensem, quae aliquamdiu Rufi Vergini fuit, ipse mihi locus optimi illius et maximi viri desiderium non sine dolore renovavit. Hunc enim colere secessum atque etiam senectutis suae nidulum vocare consueverat.

Quocumque me contulissem, illum animus illum oculi requirebant. Libuit etiam monimentum eius videre, et vidisse paenituit.

Est enim adhuc imperfectum, nec difficultas operis in causa, modici ac potius exigui, sed inertia eius cui cura mandata est. Subit indignatio cum miseratione, post decimum mortis annum reliquias neglectumque cinerem sine titulo sine nomine iacere, cuius memoria orbem terrarum gloria pervagetur.

    At ille mandaverat caveratque, ut divinum illud et immortale factum versibus inscriberetur:

  1. Hic situs est Rufus, pulso qui Vindice quondam
  2. imperium asseruit non sibi sed patriae.