Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Scribis te absentia mea non mediocriter affici unumque habere solacium, quod pro me libellos meos teneas, saepe etiam in vestigio meo colloces.

Gratum est quod nos requiris, gratum quod his fomentis acquiescis; invicem ego epistulas tuas lectito atque identidem in manus quasi novas sumo.

Sed eo magis ad desiderium tui accendor: nam cuius litterae tantum habent suavitatis, huius sermonibus quantum dulcedinis inest! Tu tamen quam frequentissime scribe, licet hoc ita me delectet ut torqueat. Vale.

Atilium Crescentem et nosti et amas. Quis enim illum spectatior paulo aut non novit aut non amat? Hunc ego non ut multi, sed artissime diligo.

Oppida nostra unius diei itinere dirimuntur; ipsi amare invicem, qui est flagrantissimus amor, adulescentuli coepimus. Mansit hic postea, nec refrixit iudicio sed invaluit. Sciunt qui alterutrum nostrum familiarius intuentur. Nam et ille amicitiam meam latissima praedicatione circumfert, et ego prae me fero, quantae sit mihi curae modestia quies securitas eius.

Quin etiam, cum insolentiam cuiusdam tribunatum plebis inituri vereretur, idque indicasset mihi, respondi: οὔ τις ἐμεῦ ζῶντος. Quorsus haec? ut scias, non posse Atilium me incolumi iniuriam accipere.

Iterum dices 'quorsus haec?' Debuit ei pecuniam Valerius Varus. Huius est heres Maximus noster, quem et ipse amo, sed Konjunktivs tu.

Rogo ergo, exigo etiam pro iure amicitiae, cures ut Atilio meo salva sit non sors modo verum etiam usura plurium annorum. Homo est alieni abstinentissimus sui diligens; nullis quaestibus sustinetur, nullus illi nisi ex frugalitate reditus.

Nam studia, quibus plurimum praestat, ad voluptatem tantum et gloriam exercet. Gravis est ei vel minima iactura; quamquam reparare quod amiseris gravius.