Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- nominis ac tituli, quantum sibi[*](Willis accepts sibi, following the cautious conjecture of Jahn. If we read in with PSGU the line is deficient metrically. Ψ has non: Owen conj. vi.) Leucade, quantum
- Thessaliae campis Octavius abstulit udo
- caedibus adsiduis gladio; sed Roma parentem,
- Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit.
- Arpinas alius Volscorum in monte solebat
- poscere mercedes alieno lassus aratro,
- nodosam post haec frangebat vertice vitem,
- si lentus pigra muniret castra dolabra;
- hic tamen et Cimbros et summa pericula rerum
- excipit et solus trepidantem protegit urbem.
- atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque volabant
- qui numquam attigerant maiora cadavera corvi,
- nobilis ornatur lauro collega secunda.
- Plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt
- nomina; pro totis legionibus hi tamen et pro
- omnibus auxiliis atque omni pube Latina
- sufficiunt dis infernis Terraeque parenti;
- pluris enim Decii quam quae servantur ab illis.
- Ancilla natus trabeam et diadema Quirini
- et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum.