Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. Troica non scripsit, quid enim Verginius armis
  2. debuit ulcisci magis aut cum Vindice Galba,
  3. quod[*](quod Madvig: quid PΨ.) Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit?
  4. haec opera atque hae sunt generosi principis artes,
  5. gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu
  6. prostitui Graiaeque apium meruisse coronae,
  7. maiorum effigies habeant insignia vocis,
  8. ante pedes Domiti longum tu pone Thyestae
  9. syrma vel Antigones vel personam Melanippes,
  10. et de marmoreo citharam suspende colosso.
  11. Quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi
  12. inveniet quisquam sublimius? arma tamen vos
  13. nocturna et flammas domibus templisque paratis,
  14. ut bracatorum pueri Senonumque minores,
  15. ausi quod liceat tunica punire molesta.
  16. sed vigilat consul vexillaque vestra coercet;
  17. hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae
  18. municipalis eques, galeatum ponit ubique
  19. praesidium attonitis et in omni monte laborat,
  20. tantum igitur muros intra toga contulit illi