Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. promisitque diem: tanta dulcedine captos
  2. adficit ille animos tantaque libidine volgi
  3. auditur; sed cum fregit subsellia versu,
  4. esurit, intactam Paridi nisi vendit Agauen.
  5. ille et militiae multis largitur honorem,
  6. semenstri digitos vatum circumligat auro:
  7. quod non dant proceres, dabit histrio; tu Camerinos
  8. et Baream, tu nobilium magna atria curas?
  9. praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.
  10. haut tamen invideas vati quem pulpita pascunt:
  11. quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius
  12. aut Fabius? quis Cotta iterum, quis Lentulus alter?
  13. tunc par ingenio pretium, tunc utile multis
  14. pallere et vinum toto nescire Decembri.
  15. Vester porro labor fecundior, historiarum
  16. scriptores? perit[*](perit PFG: petit Ψ ) hic plus temporis atque olei plus.
  17. nullo quippe modo millensima pagina surgit
  18. omnibus et crescit multa damnosa papyro;
  19. sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex.
  20. quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?