Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque
- corpus eget: satur est cum dicit Horatius euhoe!
- quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo
- vexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur
- pectora vestra duas non admittentia curas?
- magnae mentis opus, nec de lodice paranda
- attonitae, currus et equos faciesque deorum
- aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys.
- nam si Vergilio puer et tolerabile desset
- hospitium, caderent omnes a crinibus hydri,
- surda nihil gemeret grave bucina: poscimus ut sit
- non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno,
- cuius et alveolos et laenam pignerat Atreus?
- non habet infelix Numitor quod mittat amico:
- Quintillae quod donet habet, nec defuit illi
- unde emeret multa pascendum carne leonem
- iam domitum; constat leviori belua sumptu
- nimirum et capiunt plus intestina poetae.
- Contentus fama iaceat Lucanus in hortis
- marmoreis, et Serrano tenuique Saleio