Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- haec longe ferrata domus servire iubetur,
- in qua sollicitas imitatur ianua portas,
- scit dare libertos extrema in parte sedentis
- ordinis et magnas comitum disponere voces:
- nemo dabit regum quanti subsellia constant
- et quae conducto pendent anabathra tigillo,
- quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.
- nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos
- ducimus et litus sterili versamus aratro,
- nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi
- consuetudo mali, tenet insanabile multos[*](The text of lines 50-52 is evidently corrupt Part of the passage seems to be a gloss, but, even if line 51 be eliminated, lines 50 and 52 can scarcely be translated though the general sense is clear. )
- scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
- Sed vatem egregium, cui non sit publica vena,
- qui nil expositum soleat deducere nec qui
- communi feriat carmen triviale moneta,
- hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,
- anxietate carens animus facit, omnis acerbi
- inpatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis
- fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro
- Pierio thyrsumque potest contingere maesta