Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- tune duos? septem, si septem forte fuissent!
- Credamus tragicis quidquid de Colchide torva
- dicitur et Procne; nil contra conor. et illae
- grandia monstra suis audebant temporibus, sed
- non propter nummos; minor admiratio summis
- debetur monstris, quotiens facit ira nocentes
- hunc sexum et rabie iecur incendente feruntur
- praecipites, ut saxa iugis abrupta, quibus mons
- subtrahitur clivoque latus pendente recedit:
- illam ego non tulerim, quae conputat et scelus ingens
- sana facit, spectant subeuntem fata mariti
- Alcestim, et similis si permutatio detur,
- morte viri cupiant animam servare catellae.
- occurrent multae tibi Belides atque Eriphylae
- mane, Clytaemestram nullus non vicus habebit,
- hoc tantum refert, quod Tyndaris illa bipennem
- insulsam et fatuam dextra laevaque tenebat,
- at nunc res agitur tenui pulmone rubetae;
- sed tamen et ferro, si praegustarit[*](praegustabit PSG: praegustaret Ψ: praegustarit Markl. and Housman.) Atrides
- Pontica ter victi cautus medicamina regis.