Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- vult formosa domi? moechis foliata parantur,
- his emitur quidquid graciles huc mittitis Indi.
- tandem aperit vultum et tectoria prima reponit;
- incipit agnosci, atque illo lacte fovetur
- propter quod secum comites educit asellas
- exul Hyperboreum si dimittetur ad axem.
- sed quae mutatis inducitur atque fovetur
- tot medicaminibus coctaeque siliginis offas
- accipit et madidae, facies dicetur an ulcus?
- Est pretium curae penitus cognoscere toto
- quid faciant agitentque die. si nocte maritus
- aversus iacuit, periit libraria, ponunt
- cosmetae tunicas, tarde venisse Liburnus
- dicitur et poenas alieni pendere somni
- cogitur; hic frangit ferulas, rubet ille flagello,
- hic scutica; sunt quae tortoribus annua praestent.
- verberat atque obiter faciem linit, audit amicas,
- aut latum pictae vestis considerat aurum,
- et caedit, longi relegit transversa diurni
- et caedit, donec lassis caedentibus exi